BOS Cornupeta

BOS Cornupeta
BOS Cornupeta
memoratur Exodi c. 21. v. 28. et seqq. ubi de eo Lex: Si bos cornupeta percusserit Virum --- Lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius, dominusque bovis erit innocens, h. e. si percusserit virum ictu letali. Nam si quis a tali bove citra mortem fuisser laesus dabatur compensatio et tenebatur bovis possessor quoquô modô providere, ne in posterum tale quid accideret. Romanis quidem satis fuit τὸν κυρίττοντα τῶ βοῶν ὑπὲρ τȏυ φυλάττεςθαι τοὺς εντυγχάνοντας χόρτῳ περιελίςςειν τὸ κέρας, bobus cornu-petentibus, ut obvii sibi caverent, cornu foenô circumligare; Plut. in Crasso; ad quem morem Horatius alludit l. 1 Sermon. Sat. 4. v. 34.
Foenum habet in cornu, longe fuge. ----
Sed boves huiusmodi, quamvis hôc notatos signôm, semper vitare cuiusvis non est: quos proin iustius mactâssent, quam canes, quos quotannis crucifigebant in memoriam illorum, qui noctutiam Gallorum in Capitolium irruptionem latratu non indicaverant, apud Plin. l. 29. c. 4. Sed et Draco sanxerat, etiam τὰ ἀψυχα, ἐάν τινα ἐμπεσόντα ἀποκιείνῃ, ὑπερορίζειν, Inammata (puta, ligna, lapides, ferrum) quorum casu caedes alicuius facta sit, finibus eici, cuius Legis meminêre Demosthenes contra Aristocr. Pausan. in Atticis, Alii. Interim dominus solâ bovis iacturâ ex Lege divina mulctabatur, siquidem bos tum primum incepisset cornu ferire. At si, monitus bovem suum huic vitio esse obnoxium, non prospexisset, tum non bos solus, sed et dominus, reus erat mortis, Ibid. Quia tamen in certo casu haec mortis poena gravior videri potuit; puta si bos feriit provocatus, aut, ruptis vinculis, quibus detinebatur, aut per servi negligentiam, cui a Domino fuerat commissus: Deus, Iudicibus permittens capitalem poenam quandoque in iudiciariam commutare, Si redemptionis pretium, inquit, ei fuerit impositum, tuni det pretium redemptionis suae, plane ut ei fuerit impositum. Cedet autem id occisi heredibus. Et, si uxor fuerit caesa, haredibus eius ex familia patris, non viro. --- Si filium aut filiam bos percusserit, idem de eo stetuetur. Sed si ser vum aut ancillam, trigintasiclos argenteos domino dabit et bos lapidibus obruetur etc. Vide hanc in rem Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 40.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • DEODANDA — Scriptoribus Anglis appellantur bruta omnia et inanimata, quorum impetu vita hominis tollitur, v. g. bos cornupeta, equus calcitrans, trabis aut domi casus, vel ruina navis in flumine fractae etc. quod eorum pretium in pios usus erogaretur et Deo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • cornupète — (kor nu pè t ) adj. Terme de numismatique. Qui frappe de la corne. Taureau cornupète. ÉTYMOLOGIE    Lat. cornu, corne, et petere, attaquer, assaillir (voy. pétition). Bos cornupeta, dans saint Jérôme …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Toro — I (Del lat. taurus.) ► sustantivo masculino 1 ZOOLOGÍA Mamífero artiodáctilo rumiante, de la familia de los bóvidos, grande, con la cabeza provista de dos cuernos curvos y puntiagudos, de piel dura y de pelo corto. (Bos taurus.) SINÓNIMO astado 2 …   Enciclopedia Universal

  • FOENUM — beum pabulum, Iob. c. 40. v. 1. ubi de Behemoth, sen hippopotamo, ut Bocharto visum, dicitur; Foenum quasi bos comedet, ut Hebraea Hieronym. vertit. Unde est, quod apud Sirachidem arator invigilat ἐις χορτάσματα δαμάλεων, Eccl. c. 38. v. 28. Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”